Numbers 15

. etc. Fidem incarnationis Christi, quae in lege plenissime commendatur, vel observantiam Decalogi. RAB., in Num. Lex praecipit in privatis publicisque sacrificiis, etc., usque ad quia sexta pars est congii. ID. Jubetur ergo per singulas species animalium, etc., usque ad omnis stultitia et versutia Deo abominabilis est. . ID. In oblatione arietis duae decimae similae offeruntur; olei et vini, tertia pars hin. Quia aries rectorum ordinem signat, bene cum duabus decimis offertur, cum quilibet Decalogum legis intellectu et operatione tenens, rectoris officio delegatur: olei vero atque vini tertia pars hin exhibetur, quando ab eo charitas et misericordia, et gratia spiritualis doctrinae circa subjectos impenditur. . etc. ID. In bovis oblatione tres decimae similae et medietas hin in oleo vel vino, etc., usque ad in coelesti beatitudine per Dei gratiam in se perficiendum sperent. etc. RAB. Cum quilibet praesentem Ecclesiam per fidem intrat, etc., usque ad a quo speratur perfectionis supplementum. . AUG., quaest. 24. Quod praecipitur quomodo peccata expientur, etc., usque ad quae discernuntur a peccatis volentium. . RAB. Filii Israel vitulum de armento offerunt in holocaustum, etc., usque ad exauditus est pro sua reverentia. . Christus, qui per proprium sanguinem introivit semel in sancta, aeterna redemptione inventa Hebr. 5.. . etc. AUG., quaest. 25 in Num. Alia littera: etc., usque ad unde nunc longum est disputare. ISID., in Num., tom. 5. Calumniantur impii quod tam atrociter jussu Dei ab omni populo trucidatur, qui ligna collegit in sabbato, etc., usque ad quia a spiritualibus judicatur. . ID., ibid. Jubentur filii Israel in quatuor angulis, etc., . .
Copyright information for VulgGlossa